[308] EPISTOLA VIII.

JANUS DOUSA

JANO HAUTENO suo,

S.P.D.

Redit ad vos postliminio Cornelius noster, una cum tabellis publicis GELDORPIO inscriptis, quibus alteras etiam addas censeo, Amsterodamum ad Godefridum Theodori veterem ejusdem discipulum dirigendas protenus. Ei quidem ipsus fueram scripturus, idque de tua voluntate ac sententia, nisi mihi consultius visum foret, te potius hanc scribendi provinciam suscipere. Eo utique magis, quod jam antea de re GELDORPIANA per literas inter vos agitatum. Omnino response est opus, ad superiores illas Amsterodamenses, quarum & me conscium participemque fecisti nuper, ne negotium istud pro derelicto a nobis haberi existimet tandem; nosque priorem illam de accersendo GELDORPIO sententiam mutasse, cui suspicioni occurrendum, ac cautione adhibita obviam eundum in tempore. Quod quidem aliquando illuxisse atque affulsisse Academiae nostrae commune gratulor, gaudeo nobis etiam privatim, quibus ejusmodi congerronis eventura est copia, quem dubium mihi non est, quin cis hercle paucas tempestates (uti apud Plautum est) in potestate nostri simus habituri. Tantum opera celoce est opus, homineque aliquo certo in literis perferendis; quam rem quum CORNELIUS hic noster perpetratam effectamque nobis reddere sit paratus, num quae causa est obsecro, quin eum potius, quam alium quempiam huic negotio allegemus? Idque a te prudentissime (ut omnia) provisum ac cogitatum. Sic igitur facies, eumque una cum literis utriusque nostrum nomine consignatis, item alteris a te GODEFRIDO (ut dixi) THEODORI inscribendis Amsterodamum amandabis, atque inde porro, literis etiam ejusdem insuper THEODORI oneratum, Homburgum scilicet, ubi domicilium habere GELDORPIUM persuasum est nobis. Vale amicorum potissime, cum uxore, familiaque omni ac convictoribus tuis. Salutant vos socrus, uxor mea cum sorore. Haec raptim & cursim, alias accuratius.